Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 157
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm igitur incolae ad montis M partem siti, &aqua carenfacilè poterunt vti tes qui non possunt adire fontem L, illius aqua beneficio siphonis LBG, siue fons in L, siue in A fuerit, dummodo crus BG paulò fieri possit longius crure LE; quod si pars dextra montis non patitur vel ob rupes, aut vallis defectu, siphonis nullus erit vsus. Porrò si fons in A fuerit, maior effluet aquae quantitas in piscinam MN, quod sit maior ratio cruris EG ad crus EA, quàm ad crus EL. Fiat igitur siphon aeneus, qui cùm ad vsque punctum G peruenerit, tribus modis aquam L trahere poterit, primò, si quis ore vel folle applicato lumini G totum aërem ex siphone hauriat, succedet enim aqua; &cùm semel fluere coeperit, per apertum epistomium L continuò deinceps effluet, donec epistomium claudatur. Quod quidem semper apertum esse poterit, si fontis scaturige perennis fontem L perpetuò repleat; idemque de fonte A dicendum; qui cùm steriles erunt, sola supererit aqua piscinae MN, quae cùm exsiccata fuerit, aquae reditus in L expectandus erit, rursusque follis, aut Aeolopila candens, vel os lumini G adhibebitur ad aërem ex toto siphone LBG hauriendum: Cuius hauriendi secundus modus ex ipsa piscina MN repetendus, quam aqua plenam, &lumini G ita coniunctam si supponas vt aër in L siphonem per G ingredi nequeat, statim atque aqua ex piscina MN per epistomiun L reseratum effluet, haustum ex tubo LABCDEF aërem ad replendam piscinam aqua vacuam ita trahet, vt aqua ex fonte L necessariò sequatur, dummodo piscinae MN, concauum totum aërem siphone contentum complecti, &haurire queat.