Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 159
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si tanta fieri possit industria immissorium seu erogatorium I, vt aër suis technis huic constructioni minimè officiat, maximo commodo erit incolis in montis vertice sitis, à quibus fons vno vel altero milliari aberit. Supponendum est autem siphonem istum monti adhaerere &inniti, quemadmodum &acceptorium I, licet illa omnia in aëre veluti suspensa videantur, quod ad faciliorem intellectum fieri oportuit. Debent etiam totidem epistomia variis in locis tam siphonis, quam piscinarum intelligi, quot necessaria fuerint ad liberum effluxum aquae seu ex vase MN exeuntis, vel in vas L ex siphone ingredientis, aut per epistomium Kegredientis. Quamuis autem guttatim tantummodo flueret aqua ex puncto B in vas I, clauso K epistomio, &aperto H, vna vel altera nocte poterit acceptorium I repleri, &totidem aëris particulę per epistomium H exibunt, rll quanquam potiùs vereor vt aër per H ingrediens cursum aquae ex L in BCD, &c. intercipiat, &interrumpat. Satius igitur fuerit vtriúsque cruris extrema C &A in ac ceptorium I ingredi, &ita diuidi, σΘΣ vt aqua ex Lascendens tota recipiatur in vase I, &aliud crus CG illam ex acceptorio I hauriens in piscinam MN ferat.