# Cogitata physico-mathematica 16-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/16-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/16-3

Igitur in omni casu pondus & duae potentiae sunt semper homologae tribus lateribus trianguli descripti à duabus perpendicularibus ex eadem potentia ductis, quarum vna lineae directionis ponderis, alia funi alterius potentiae occurrit, tertium verò latus fuerit linea binas illas perpendiculares coniungens. Si verò ducatur ab aliquo puncto in linea directionis ponderis sumpto linea funium vni parallela ad alium funem, triangulus ex illa parallela, linea directionis, & fune describetur praedicto triangulo similis cuius latera erunt ponderi, & duabus potentijs homologa. Vnde sequitur primò duas potentias simul sumptas esse pondere maiores; secundò pondus simul cum alterutra potentia majus esse altera potentiâ, quandoquidem pondus & potentiae tribus trianguli lateribus homologa sunt, quorum larerum duo sunt semper altero maiora. Notandum tertium. Vamdiu in ijsdem punctis potentiae fuerint, pondúsque semper Qidem in eadem directionis linea fuerit, si factus à funibus pondus sustinentibus angulus maior est, maiores etiam potentiae ad idem pondus ijsdem funibus sustinendum requiruntur; quod ex dictis facilè demonstratur. In primo siquidem casu, quo possunt funes coire cum linea CF versus F producta, quo maior fuerit angulus à funibus factus, eò magis perpendicularium occursus ab F puncto distabit, & consequenter lineae à potentijs ad illud occursus punctum ductae longiores erunt. Exempli gratia, si fuerint potentiae C & Q, & angulus à chordi: factus CAQ, perpendicularium occursus erit V; lineae verò à potentijs ad occursum ductae erunt CV, & QV. Si potentijs existentibus C & Q, angulus CVQ fuerit angulc CAQ maior, punctum occursus in A minus ab V puncto quàm ab F distabit: lineaeque à potentiis ad occursum ductae CAl, & QA lineis CV & QV longiores erunt. Linea verò CQ est semper homologa ponderi: lineaeque à potentijs ad perpendicularium concursum ductae sunt ijsdem potentijs reciprocè homologae. Cùm igitur chordarum angulus maior, ac proinde lineae à potentijs ad perpendicularium concursum ductae maiores fuerint, erunt etiam potentiae maiores. Caetera videantur in praedicti tractatus Corollarijs & Scholijs, quae perlegere fuerit operaepretium.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
