# Cogitata physico-mathematica 160

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/160

PROPOSITIO XXXV. An siphonis tractorij vis ad vectem referri possit, & qua ratione crus augeri debeat, vt maiorem in data ratione quantitatem ex fontibus, doliis, &c. hauriat, inquirere, & filtrum ad siphonem referre. OIt praecedentis figurae siphon ABCDEFG, quem certum est Oguttam nullam ex A fonte, vel vase aqua pleno hausturum, si desinat in C; aqua siquidem in C vi aspirationis tracta, sibíque permissa non cadet versus D, sed potiùs redibit & recidet in A fontem. Productus autem siphon vsque ad D trahet aquam. Supponamus verò altitudinem cruris BC, vel BA perpendicularem, aequalem esse parti CD pedis vnius, erit ergo crus bipedale CE, tripedale CF & quadrupedale CG. His positis inquiramus an ad vectem, aut libram siphon reduci possit, quod suadere videtur aequilibrium in os culis AC factum; vt enim libra, seu vectis a b, cuius fulcimentum è in medio collocatur, iacet in aequilibrio horizontalis, siue illa duo pondera aequalia fg in extremitatibus, aut in aliis punctis vt ed, aequaliter ab hypomochlio C distantibus, collocentur; ita siphon ABC plenus aqua, vel aëre, in aequilibrio tamdiu manet, quamdiu CA ex trema aequaliter à terrae centro remota fuerint. Iam verò siphon productus in D non aequiponderat, sed in partem dextram propendet, & in A vi detentus aquam per osculum D effun dit, quemadmodum statera hK (cuius i fulcimentum extremo h vicinius) non aequiponderat, sed descendit infra K, adeout aequipon dium in K triplò leuius pondere appenso in h, ei aequiualeat, quod aequipondium si foret aequale ponderi h, staterae iugum i K caderet. At verò comparationes siphonis & vectis deficiunt in eo, quòd in vecte vel statera pondus sit eò potentius quò pars iugi, cuius extremo adhaeret, longiùs à fulcimento distat, hoc est, si quadruplò magis abfuerit, quadruplam potentiam acquirit, quatuorque ponderibus, quorum vnumquodque illi aequale est, aequiponderat; cùm tamen sipho nis brachium quadruplò longius altero quadruplam aquae quantitatem minimè tribuat, sed tantùm duplam; docet enim experientia per G lumen duas aquae libras effundi, eodem tempore quo libra per lumen D effluit; esseque semper crurum longitudines in ratione duplicata quantitatum aquae fusarum, vt de aliis tubis rectis demon stratum est.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
