# Cogitata physico-mathematica 164

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/164

tribuit, cum subduplum, vel subtriplum fuerit Non tamen concludendum in KM exteriore crure tubi aërem permanere, quamdiu fluit aqua per N, tubus enim LM plenus est. Vbi aduertendum guttas ex osculo N, cùm est quartae partis lineae, cadentes per lumen N non continuò sibi succedere videri, cum duae solae spatio secundi exeant, quas intra cùm necesse videatur aërem interiici, mirum est quî fluere possint; nisi dixerimus guttas illas per interiora tubi latera continuò fluere, adeo ut aër non possit fluxum illum interrumpere ob interiorem per latera continuitatem, quae minùs in exterioribus guttis exilientibus percipitur; quod etiam filtro aëri exposito, & cuilibet alteri aquae quantumuis exiguae per fistulam quantumuis amplam fluenti contingit, sed cùm tubus exterior LM sit semper plenus vt dixi, idem fit ac in lagena inuersa guttatim cadente ob alias guttas per foramen in fundo factum cadentes; quare cessat difficultas. Cùm autem lumen I respondeat puncto 3, & crus siphonis à puncto M ad punctum 3 sit breuius crure ML, cuius punctum L respondet lumini P, maior aquae quantitas ex lumine Mfluere debere videtur, cùm lumen P minus mergitur quod tamen experientiae repugnat; quantumuis enim profundiùs mergatur Pysque ad N, aut minus profundè vsque ad P tantundem aquae praebet, quoties crus externum LM manet eiusdem longitudinis, quòd nempe tantundem aquae superficies BC ex qua ducitur aqua, puncto M superextet: dummodo vas AC, ex quo hauritur liquor, semper plenum intelligatur, & aër in os siphonis P subin gredi nequeat, quippe minima aëris particula cursum aquae potest imminuere & interturbare. Iam verò de filtris in vas QRTS immersis agendum, quorum primum à sinistris occurrens A in coni verticem e desinit; secundum be à vertice incipiens aequali e, desinit in ef; tertium d eiusdem est vbi que latitudinis, adeo ut fg sit aequale e, vel be angustioribus primi, lecundique filtri extremis Quartum denique est XZ, quod à puncto V ad punctum 2 in / partes aequales diuiditur. Vt autem aqua filtrorum ope fluat, & ex vase QS hauriatur, priùs in aquam mergenda unt, qua penitus imbuantur, eámque ebibant, si enim sola illorum capita mergantur, & pars extra vas extans sicca fuerit, aqua non flue:, vixque crassitudine digiti in filtro ascendet; quanquam eruditi viri affirment se filtra sicca expertos esse, quae tamenaquam vsque ad extremam laciniam exteriorem traherent.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
