Latin
PROPOSITIO XXXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 165
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò siue mergas in aquam duorum primorum filtrorum partes angustiores, siue iatiores, aequalis fluet aquae quantitas, sicut &fil trum dfσ, ex omni parte praedictis partibus angustioribus aequale aequalem duntaxat aquam hauriet Vnde fit vt superioris extremi latitudo praecipuè consideranda veniat, quemadmodum de siphonibus dictum est: Filtrum verò aquae hauriendae superficiem ab V puncto ad I excedens duplò minus, aquae trahet, quàm dum vsque ad Z punctum. hoc est, quadruplò magis sub aquae superficiem descenderit; erúntque quantitates aquae per filtrum haustae in ratione sub duplicata longitudi. nis filtrorum, eodem prorsus modo quo tubis rectis, aut incuruis congruit. Vnde qui liquorem aliquem velociùs percolare voluerint, vel filtrum ex omni parte latius, vel longius efficere debent: si latitudine sola compensent, idem ac in tubis latioribus; si longitudine, &latitudine, idem etiam obseruandum erit quod iam de tubis demonstratum est. Superest igitur inuestigandum qua ratione siphon, &filrrum aquam hauriant, seu quomodo vi siphonis aqua cogatur ascendere.