Latin
PROPOSITIO XXXVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 167-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVIII. Siphonis vsum in fontibus artificialibus, &aquis in sublime tollendis, atque organum Ctesibicum, quod Galli Pompe dicunt, explicare. Sto NMGFHC organum ex siphone, vel siphonibus compositum, cuius ope velit aliquis AB aquam ex inferiore loco, in hortum, vel cubiculum superius, vel etiam à montis pede ad eius verticem tollere: sitque propterea fons, puteus, vel aliud vas A plenum aqua, in quod tubi FC osculum immergatur, pársque illius HF vas DE ita ingrediatur, vt fundum superius propemodum tangat. Fiat etiam vas aliud KL, cuius fundo superiori tubus applicetur in puncto M, qui vas DE transuerberet, adeo ut orificium G à fundo superiore vasis ED sola dimidia linea distet. Praeterea KL vas aqua repleatur, quod fieri poterit ope tubuli KB qui fontis AB aquam in KM transferat. Tubulus alter fundo inferiori vasis KM applicandus, qui claudi vel aperiri possit epistomio L, vel O. Quoties aperietur, vt aqua ex piscina KL effluat, tubus G Maë rem DE vase conclusum hauriet, &in vas KL transferet.