# Cogitata physico-mathematica 168

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/168

Cúmque aër nequeat ex vase DE trahi, quin succedat aqua BA, vas ED repletura, toties ascendet aqua BA in cubiculum, aut vas DE, quoties vas KL aqua plenum per lumen N tubi NL effluet: poterúntque qui manent in montis vertice FG epistomium K pluribus modis aperire, & claudere, vt ex fonte BA suam piscinam DE perpetuò repleant, quam postea per epistomium E in quosuis vsus effundant. Docuit autem experientia tubum NL paulò longiorem esse debere tubo FC, seu MG, vt illius dise perpendiculum superet: quod tamen mirum alicui videatur, cùm enim tres illi tubi nil à siphone differant, sufficiatque crus siphonis alterum esse tantisper longius, quale est crus GL siphonis LGFC, cur per epistomium L aqua non effluet? At verò cùm perpendiculum G M altero perpendiculo maiore superandum sit, LN perpendiculum paulè longius esse debuit. Quòd ad Cresibij Alexandrini organum attinet, potest etiam aliquo modo ad siphonem redigi, quemadmodum enim impulso embo lo in tubum FC vsque ad fundum vasis AB aqua posset vsque ad F ascendere, & frequenti repetitione vas ED implere; ita cùm embolus pIK premit aquam IK, quae non potest fugere versus bg ob assaria g & a clausa; quapropter per a0 tubulum cauum vsque ad o ascendit, vt effundatur per alium tubulum n, vnde pro libitu ad varios vsus dispensetur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
