# Cogitata physico-mathematica 169.6

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/169.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/169.6

Sed absque aspiratione fieri possunt haec organa, quae sola tractione iussam aquam ad dextram altitudinem tollant. Omitto similiter varia coria villosa, quibus tegi debent emboli, vt faciliùs aquae fugam impediant, & alia plura quae praxis docet. Cùm autem aqueus cylindrus tollendus proponetur, baffe sis illius cognitio altitudini iuncta dabit pondus eleuandum, sit enim, verbi gratia, basis 8 digitorum aquei cylindri, eleuanda vsque ad 40 hexapedas, cúmque cylindrus digitalis istius altitudinis sit pondo librarum 7/, hic numerus per 8 multiplicatus 60 libras tribuet, cùm enim quouis manubrio cuiusuis emboli tollitur aqua, debent omnia assaria reserari, ac per consequens vires trahentis 60 liEMo bras superare debent: nisi organis diuersis vtaris tamen quorum vnum ad 10 verbi causa hexapedas, aliud ad decem alias, & ita deinceps, aquam attollat, nam quò magè tempus producetur, eò magis vires minui poterunt.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
