Latin
PROPOSITIO VI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 17-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. Quocumque modo pondus, &potentiae illud duobus funibus lineam rectam minimè facientibus sustinentes disponantur, pondus &potentiae sunt semper homologae tribus trianguli lateribus. CSto enim triangulum oxygonium, rectangulum, vel oblygoEnium; cuius tres perpendiculares in eodem se puncto secant quod quidem punctum in oxygonio est intra: in rectangulo, in vertice anguli recti, in amblygonio, extra: haec igitur propositio 3 casibus perficitur, quorum primus de triangulo oxygonio ita probatur. Sint funes CA &AQ facientes acutum angulum CAQ, sitque pondus A, cuius linea directionis AF; perpendiculares CF, CB, QG, QD; ducanturque lineae FB, &GD. Dico triangula CFB &QDG esse similia, &tribus alterutrius lateribus esse homologa pondus A, &duas potentias C, Q sustinentes idem pondus A funibus CA &QA. Cùm enim anguli CFA, &CBA recti sint, quadrilaterum CFBA inscribetur circulo: quare angulus CBF angulo CAF, &angulus CFB angulo FAB aequalis erit. Similiter quadrilaterum QDGA circulo inscribetur, erit igitur angulus QGD angulo QAD, &angulus GQD angulo GAD aequalis. Cùm igitur CBF angulus trianguli CBF, &angulus GQD trianguli GQD sint eidem aequales, hoc est angulo CAF, vel GAD, erunt etiam aequales inter se CBF, &GQD anguli. Item angulus FCB trianguli FCB, aequalis erit angulo QGD trianguli Q GD, cùm ambo sint aequales angulo FAB, vel QAD. Qua ratione duo anguli CBF &FCB trianguli CBF aequales cùm sint duobus angulis GQD &QGD, quisque suo; hi duo trianguli CBF &QGD similes erunt. Erit ergo BC ad CF, vt QG ad GD &BC ad BF vt QG ad QD: sed vt BC ad CF, ita pondus A ad potentiam Q; &QG est ad QD, vt pondus A ad potentiam C. Erit igitur etiam QG ad GD, vt A pondus ad potentiam Q. &BC ad BF vt A pondus ad C potentiam. Quare manifestum est in triangulo CBF, cùm pondus A est homologum lineae CB, potentiam Q lineae CF, &potentiam C lineae B esse homologam.