# Cogitata physico-mathematica 17-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/17-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/17-4

PROPOSITIO VI. Quocumque modo pondus, & potentiae illud duobus funibus lineam rectam minimè facientibus sustinentes disponantur, pondus & potentiae sunt semper homologae tribus trianguli lateribus. CSto enim triangulum oxygonium, rectangulum, vel oblygoEnium; cuius tres perpendiculares in eodem se puncto secant quod quidem punctum in oxygonio est intra: in rectangulo, in vertice anguli recti, in amblygonio, extra: haec igitur propositio 3 casibus perficitur, quorum primus de triangulo oxygonio ita probatur. Sint funes CA & AQ facientes acutum angulum CAQ, sitque pondus A, cuius linea directionis AF; perpendiculares CF, CB, QG, QD; ducanturque lineae FB, & GD. Dico triangula CFB & QDG esse similia, & tribus alterutrius lateribus esse homologa pondus A, & duas potentias C, Q sustinentes idem pondus A funibus CA & QA. Cùm enim anguli CFA, & CBA recti sint, quadrilaterum CFBA inscribetur circulo: quare angulus CBF angulo CAF, & angulus CFB angulo FAB aequalis erit. Similiter quadrilaterum QDGA circulo inscribetur, erit igitur angulus QGD angulo QAD, & angulus GQD angulo GAD aequalis. Cùm igitur CBF angulus trianguli CBF, & angulus GQD trianguli GQD sint eidem aequales, hoc est angulo CAF, vel GAD, erunt etiam aequales inter se CBF, & GQD anguli. Item angulus FCB trianguli FCB, aequalis erit angulo QGD trianguli Q GD, cùm ambo sint aequales angulo FAB, vel QAD. Qua ratione duo anguli CBF & FCB trianguli CBF aequales cùm sint duobus angulis GQD & QGD, quisque suo; hi duo trianguli CBF & QGD similes erunt. Erit ergo BC ad CF, vt QG ad GD & BC ad BF vt QG ad QD: sed vt BC ad CF, ita pondus A ad potentiam Q; & QG est ad QD, vt pondus A ad potentiam C. Erit igitur etiam QG ad GD, vt A pondus ad potentiam Q. & BC ad BF vt A pondus ad C potentiam. Quare manifestum est in triangulo CBF, cùm pondus A est homologum lineae CB, potentiam Q lineae CF, & potentiam C lineae B esse homologam.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
