# Cogitata physico-mathematica 172-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/172-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/172-2

PROPOSITIO XL. Tuborum & fluminum, in quibus aqua fluit, comparationem instituere, & differentias, atque conue nientias inuestigare. Sto tubus vel flumen ABGN, cuius caput, seu pars sublimior SAB: in quem alter tubus, vel flumen RKSL ingrediatur cuius etiam pars sublimior RK, & vtriúsque decliuitas in GN desinat. Quibus intellectis, prima differentia consistit in eo quòd tubus vndequáque clausus sit, & aëri nullo modo pateat, praeterquam in AB; fluminis verò summa superficies ab ipso aëre inuoluatur. Secunda in eo quòd fluuij solo inaequali, & scabro innitantur, quod fossas; & monticulos frequentes habet, cùm tubi superficies tam interior. TICA.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
