# Cogitata physico-mathematica 172

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/172

Quanquam tanta possit esse vasorum GH altitudo, vt aqua in AB infusa non possit ampliùs aquam aëris ex pulsione sursum attollere: cùm enim faciliùs per D C egredi poterit aër quàm ex vasis superioribus aquam expellere, non magis ascendet aqua. Vt autem semper aqua fonte G contenta possit altiùs & altiùs ascendere, debet vas AB vasis omnibus superioribus, in quae debet aqua conscendere, majus esse; vel epistomijs aqua ex AB haurienda, vt nouus aër in AB ingrediens seruiat iterum vt expellatur aqua etiam de nouo vasi G imposita. Caetera praxis docebit. Omitto sexcentos modos quibus iungi disiungi, diuidi, atque multiplicari possunt siphones, ex quibus omnia Heronis, & aliorum organa prodeunt, quae pro variis effectibus nomina varia sortiuntur, vt aliquid de fluuijs hîc adtexam, qui suas inter margines velut tubis conclusi fluunt, vt etiam nautis nostra ratiocinatio vtilis esse possit, & ad aliorum vsus qui fluuiis conseruandis incumbunt deriuetur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
