Latin
PROPOSITIO XLI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 176
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si FE diameter subquadrupla sit diametri LT, sitque alueus FE < eiusdem profunditatis, cùm superficies similes rectilineae sint in ratione duplicata suorum laterum, vt circuli in ratione duplicata suorum diametrorum, sexdecuplò velociùs aqua per FE, quàm per CD, seu LT, vel GN transibit, eritque eadem ratio velocitatis inter aquas, ac inter superficies planorum, quae fluminis alueum ad rectos angulos in FE < secuerint. Hinc sequuntur quaecumque suo tractatu de aqua currente Benedictus Castellus conclusit, esse videlicet eandem rationem aquae per vnum planum rectangulum, (quod sectionem vocat) fluentis, ad ad aquam per aliud planum eadem velocitate transeuntis, quae primi plani ad secundum: cúmque plana secantia fuerint aequalia, &velocitates inaequales, aquam per primum planum fluentem esse ad aquam per secundum currentem, vt aquae primae velocitas ad velocitatem aquae secundae; quae 4 &5 axiomate complectitur. Vnde sequitur datis duobus planis flumen secantibus, aquam per primum fluentem ad aquam per secundum transeuntem esse in ratione composita ex ratione primi plani ad secundum, &ratione velocitatis per primum ad velocitatem per secundum, vt 2. prop. demonstrat: quemadmodum tertia, datis duobus planis secantibus inaequalibus, per quae transeat aequalis aquae moles, aequali tempore, illa esse in reciproca ratione velocitatum, adeo ut aquae quantitas eò maior appareat in sectione, quò tardiùs fluxerit, eóque minor, quò celeriùs.