# Cogitata physico-mathematica 177

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/177

Itaque sola difficultas superest in inuenienda velocitatis mutatio nil solutu facilius, cùm simplex ne, si enim sola quantitas spectaretur additio noui fluuij LM dati satisfaciat; cùm autem quantitati quantitas, velocitatíque veBfUr locitas addatur, ratio compo nenda est, quam sua 4. propos. Castellus ita exprimit. Vbi flumen in aliud flumen ingreditur, profunditas, siue altitudo primi ad secundi altitudinem componitur ex ratione latitudinis secundi ad latitudinem primi, & ex velocitate secundi ad velocitatem primi. Cuius proportionis haec est ratio, quod licet velocitas minimè consideretur, simplex ta men fluminis ad flumen additio majus flumen efficiat, vt in vase quopiam, putà dolio, seu cado videre est, cui iam semipleno si tantumdem liquoris addas, altior erit liquor, quem si fingas esse fluuium, fluuius ex addito fluuio creuerit. Iam verò statuamus fluminis alicuius currentis altitudinem ex alterius fluminis aequalis aduentu dto duplò maiorem: si praeterea no ui fluminis aduenientis impetus, seu velocitas prioris fluminis impetu sit duplò maior, fiet altitudo noua composita ex ratione altitudinum, & ex ratione velocitatum vtriusque fluuij, adeo ut qui priùs ob solam aequalem aduenientis altitudinem duplò fuerat altior, ob duplam aduenientis velocitatem, quadruplò fiat altior; quòd si rursum fluiuus alter illis duobus additis duplo velociùs currens addatur, dubitari potest num praecedens fluminis ex duobus compositus, quadruplo velocitatis gradu currens.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
