# Cogitata physico-mathematica 18-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-2

PROPOSITIO V. Vectis & librae proprietas est, vt potentiae quae sunt in ratione linearum perpendicularium ductarum à centro vectis aut librae super lineas directionis po tentiarum, reciprocâ, sint aequilibres, hoc est aequa liter trahant, aut pellant. Vbi de libra curua; quidue mutet in libris & vectibus centrum terrae, seu grautum. Sto primùm A librae centrum, cuius brachia CAbreuius, AE Elongius, quae brachia firmissimè connectantur in A centro, & adeo rigida intelligantur vt flecti nequeant, sed liberè moueantur su per centro A. Deinde sint lineae directionis, quibus potentiae trahunt, EF & GC praedictis brachijs perpendiculares. Tertiò sit eadem ratio potentiae F ad G potentiam, vel ponderis ad pondus, quae brachij CA ad brachium AE, clarum est potentias F & G praedicta brachia trahentes aequilibrium efficere; vt probatur ex brachio CA vsque ad B producto, donec AB sit aequale AE, librae siquidem CAB brachijs CA & AB CA B appensa pondera G & D, quorum G sit aequale F, & G sit idem quod antea, faciunt aequilibrium cùm sint in ratione brachiorum CA, BA reciprocâ, & lineae directionis CG & BD, sint inter se parallelae, & librae CB rectae perpendiculares; atqui potentia D trahens brachium AE per lineam directionis EF idem praestat ac per lineam directionis DB qua trahit brachium BD, quandoquidem tam in vecte quàm in libra, aequales potentiae brachijs aequalibus, & angulis directionis aequalibus agentes contra se inuicem faciunt aequilibrium, & simul iunctae, ac versus idem punctum trahentes, effectum duplicant; si verò brachia librae, vectisque sint inaequalia, potemtia maiori brachio applicata praeualebit, vt hîc in libra recta CA contingeret, si potentia D trahens per DB pendulum, aequalis esset po tentiae G per pendulum GC trahenti.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
