# Cogitata physico-mathematica 18-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/18-3

Et cùm in triangulo QGD pondus A lineae QG homologum est, potentiam C lineae QD, & potentiam Qlineae GD homologam esse. Secundus casus ad triangulum rectangulum attinet: in quo sint funes CA & AO pondus A sustinentes, & CAO rectum angulum facientes. Constat triangula rectangula CA F, & AO 7, vel A3 F esse similia. Atqui demonstratum est pondus A & potentias C & Q homologas esse tribus trianguli CAF lateribus; vt enim CA ad CF, ita A pondus ad potentiam O vel 3: & vt AO ad O 7, vel A 3 ad 3 F, vel CA ad CF, ita pondus A ad C potentiam; quare pondus A, & po tentiae CO sustinentes illud funibus CA & AO sunt homologa tribus trianguli CAB, vel AO 7, vel A3 F, vel C3A lateribus. Tertius casus in triangulo amblygonio versatur. Sint ergo CA & AR funes pondus A sustinentes, & angulum CAR facientes obtu sum, ducanturque HP, & FIrectae. Dico triangula RHP, & CFI esse similia, & tribus alterutrius lateribus homologa esse pondus A, & potentias C, R, sustinentes funibus CA & AR pondus idem A. Facilè siquidem demonstratur RHP, & CIF esse similia, cùm quadrilatera RHPA, & CIAF circulo sint inscriptibilia; quare anguli HRP, HAP, CAF & CIF inter se sunt aequales. Similiter anguli RPH, RAH, CAI & CFI sunt aequales inter se: quapropter HRlatus erit ad latus RP, vt CIlatus ad latus IF: & latus HRad HP vt latus CI ad latus CF. Sed vt RH ad RP, ita pondus A ad C potentiam: & vt CI ad CF, ita pondus A ad potentiam R. Quare RH est ad HP, vt A pondus ad R potentiam: & CI est ad IF, vt A pondus ad C potentiam. Constat igitur in triangulo RHP, cùm pondus A lateri RH est homologum, C potentiam lateri RP, & R potentiam HP lateri homologam esse. Eodémque modo in triangulo CFI, latere CI ponderi A homologo existente; latus CF potentiae R, & latus FI potentiae C erunt homologa. Igitur in omni casu pondus & potentiae semper tribus trianguli lateribus erunt homologa; quod triangulum ex 2 perpendicularibus construitur, ex eadem potentia ductis, vnâ in lineam directionis ponderis, alia in funem alterius potentiae, atque ex linea ducta al vna ex perpendicularibus in aliam. Nde sequitur non solum ambas potentias vnà sumptas pondere maiores, sed etiam pondus vnà cum alterutra ex potentijs majus esse reliqua potentia; quia pondus & ambae potentiae tribus trianguli lateribus homologa sunt, quorum laterum duo sunt semper reliquo maiora.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
