Latin
PROPOSITIO XLIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 180
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen à vulgari loquendi modo longiùs abeam, quaecumque natabunt absque aëre subposito, vel supraposito, ea dicemus aquis esse leuiora; subposito, vt cùm tenuis auri lamina natat ob aëris bullas inter aquam &laminam: superposito, qui grauiora corpora quibusdam marginibus &aggeribus retinet ne fundum aquae petant. Ex eo verò quòd aqua, vel corpus illi grauitate par locum sibi datum sub aquis retineat, optimè concluditur aquae partes inferiores non esse superioribus grauiores.