# Cogitata physico-mathematica 182-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/182-2

PROPOSITIO XLV. Nodum & praxim in aqua ponderandi quodlibet corpus durum aperire, & ex grauitate corporis duri grauitatem ipsius aquae, vel alterius liquoris inferre, quando corpora immersa grauitatem aquae superant. EAmetsi facilius est bilancibus, & stateris quodlibet corpus tàm durum, quàm liquidum ponderare, quàm aquae beneficio, & exactas bilances habentibus consulam vt illis, quantum fieri poterit, potiùs quàm aqua, corpus exhibitum ponderibus explorent, multoties tamen contingere potest vt ponderum examen sit in aqua vel accuratius, vel vtilius, vel iucundius. Sit igitur bilanx ABCD, cuius scapus, seu iugum AB, spartum seu trutina Po, lances CD, bilancis centrum o in medio scapi. Mensula FHIG horizonti parallela, super qua lances CD quiescant. Mensula verò, vel scamnulum FG it perforetur, vt filum ex medio lancis C pendens liberè transeat, sustineátque pondus E in vase KLMN aqua pleno, itaut neque filum, neque pondus, seu corpus E vasis KN, aut foraminis per quod filum CE descendit, latera tangant.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
