# Cogitata physico-mathematica 183

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/183

Corpus verò E vnum vel alterum digitum sub aqua vasis ML debet immergi, ne fortè tantisper extet quandiu bilanx eleuatur; cuius lanx vtráque horizonti FH, quemadmodum pendula CA & DB, parallela esse debent. us6 Porrò si manus spartum Po capiens bilancem eleuando tremit, vel impedit quominus spartum sE! scapo BA perpendiculare sit, fallet obseruatio: KLF quapropter forti, firmaeque, & assuetae, seu doctae manui bilanx committenda; quae si deest, vtilis erit rotula Q, cuius S axis alicui trabi, vel parieti infixus, cui filum, vel funis PQR circunducatur, quo manu prehenso, & attracto bilances ad lineae altitudinem eleuentur. Nam antisacoma, seu aequipondium lanci D impositum docebit cuius sit grauitatis corpus E in aquam immersum. Esto, verbi gratia, corpus E aureum in aëre I9 pendens vncias, quod in aqua LM sit 18 vnciarum, certum est aquam corpori E magnitudine aequalem soli decimaenonae corporis E parti aequiponderare, & consequenter aquae molem nouemdecim vicibus corpore E maio rem esse debere vt ei aequiponderet. Statim autem atque pondus E in aëre, & in aqua bilancibus fuerit exploratum, differentia ponderis in bilance D appositi, quando corpus E in aëre ponderatur, & ponderis in eadem lance, cùm in aqua corpus idem E ponderatur, erit pondus, seu grauitas aquae cor pori E magnitudine aequalis. Sed obseruandum est filum, quod à media lance C in fundo perforata pendet, eiusdem, quantum fieri potest, ac ipsam aquam, esse debere grauitatis, qualem experimur equi crinem cuius pars, quae non mergitur, & inter lancis fundum & aquae superficiem interiicitur, aequali crine in lance D reposito compensanda, ne vel hilum tam corporis E, quàm aquae grauitatis examini desit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
