Latin
PROPOSITIO XLV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 184
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem innotuerit qualis sit corporis E, &aquae grauitas, fa cilè reperietur cuiuscumque alterius humidi grauitas, eiusdem in illud corporis immersione, &consequenter quantùm sit aqua grauius vel leuius illud humidum, putâ vinum, oleum, &c. Exempli gratia, si ex lance 12 vncijs onusta, cùm in aquam corpus E mergitur, vna vncia sit auferenda, humidum illud erit aqua leuius, si vero addenda, grauius, idque illa vncia, qua moles illius humidi moli aquae, vel corporis E aequalis leuius vel grauius futurum est. Exempli gratia, sumus experti lancis D antisacoma grauius esse debere /parte, cùm E corpus in aqua fontana Rongeiana, quàm vbi in aqua marina, Dieppensi ponderatur, atque adeo oceani aquae dulci aequalem 45 parte grauiorem esse, id est si 45 vncias aqua dulcis pendet, erit marina 46 vnciarum. At verò fusiùs postea de variorum humidorum grauitate: nunc enim de corporibus aqua leuioribus in aqua ponderandis agendum.