# Cogitata physico-mathematica 186

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/186

Icet omnium liquidorum corporum bilancibus in aëre grauitas explorari queat, si lagena, seu phiala vitrea includantur, & cum ipsius aquae pondere comparari, quae postea lagenam eandem repleat cùm ablatâ lagenae grauitate liquidorum pondera supersint, in aqua tamen potest expendi tam liquoris propositi, quàm phialae grauitas: phialae quidem, cuius grauitas in aqua minor erit eiusdem in aëre grauitate, tota mole aquae aequali phialae, hoc est eius materiae, seu quantitati, cùm hîc nulla sit habenda ratio capacitatis, & figurae. Quapropter aqua repleri debet vt illius in aquam immersae grauitas ex aquae praedicta mole concludatur; qua grauitate nota, si postmodum phialam liquore quóuis impleas, & illius osculum cera claudas, molis aquae huic liquori aequalis grauitas innotescet, erit quippe differentia ponderis, quod habuit liquor in aëre, ad pondus quod habet in aqua, demptis priùs duabus grauitatibus duarum aquae magnitudinum cerae obturanti & lagenae aequalium) pondus molis aquae liquori praedicto aequalis. Sit verbi gratia mercurius, quo non est necesse lagenam implere, quod enim spatij supererit, aqua poterit impleri, quòd aqua cùm mercurio non misceatur; idemque fieri poterit si quis arenam, vniones & alia quaeuis corpora minutiora, quae cum aqua liquorum instar non miscentur, ponderare velit: alioquin enim phiala liquoribus in aqua expendendis penitus impleri debet. Sit inquam mercurij grauitas aquae beneficio exploranda, & lage na mercurio plena sit in aëre 17 vnciarum, in aqua verò 14 vnciarum, si priùs lagenae vacuae grauitas inaëre fuit 2 vnciarum, in aqua vnius vnciae, ab vncijs 14 ablatâ vnâ pro lagena, supererunt vnciae 13, pro mercurio in aqua expenso, qui priùs in aëre fuerat 15 librarum, vnde concludetur molem aquae mercurio aequalem vnius esse librae, atque adeo mercurij grauitatem ad aquae grauitatem esse vt 14 ad i. Cùm autem tabulae fieri soleant corporum diuersorum, verbi gratia metallorum, lapidum, liquorum, &c. vt vnico intuitu quispiam hauriat quidquid de varijs grauitatibus obseruatum fuerit, & omnes ferè conueniant cum Gethaldo, cuius tabulam commentarijs in Genesam columna 1155 dudum attuli, hîc eadem repeti potest, nisi quis malit alias ex proprijs obseruationibus condere, quandoquidem solent esse gratiora quae proprio marte fiunt. Adde quòd multa in harmonicis Latinè scriptis lib. 3. prop. 4. & lib. 4. de Campanis prop. 8 9.10. & 11. & fusiùs libro 7. Gallicè scripto de Campanis, à prop. 11. ad 15.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
