# Cogitata physico-mathematica 188

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/188

In aëre quidem omnes liquores quos lagena, quae collo fuerit angustissimo, includas, & cum aqua conferas: in aqua verò, reliqua corpora dura, quae, prout liquores, exactè ponderari possent in aëre, si vel essent magnitudine aequalia, vel magnitudinis illorum discrimen agnosceretur: sed cùm diuersis figuris vt plurimum irregularibus afficiantur, nil commodius aut exactius quàm vt in aqua expendantur, & ex ratione grauitatis aqueae molis illis aequalis ad grauitatem illorum, concludatur quantò sit vnum altero grauius: quod si semel in tabulam referatur, nullus deinceps labor in ijs impendendus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
