# Cogitata physico-mathematica 19-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/19-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/19-3

MONITVM. Vispiam videre potest; Scholium in nostris Gallicis Harmonijs Qquo demonstratur, quòd cùm potentiae sunt vt suprà, & pondus est semper idem, & in eadem linea directionis; angulúsque à funibus pondus sustinentibus comprehensus, maior fuerit, maiores requiri potentias, quae ijsdem funibus idem pondus sustineant: vnde sequitur maximas omnium requiri potentias, cùm funes lineam rectam efficiunt. Vide etiam problemata Scholij 4 & 5. nec non alia scholia, nouem numero, quae omnia lectione digna sunt: sed iam ad arcus nostros redeundum. gito PROPOSITIO VII. Arcus seu nerui recurrentis, & sagittae, vel globuli vim & velocitatem inuestigare. Sto arcus BAC pondere H in E F arcuatus, vt illius neruus hoCrizontalis rectus BDC ad punctum G adducatur, ex quo recurrens in D, sagittam, vel globum excutiat horizonti perpendiculariter in punctum K. Et quemadmodum globus à puncto K ad D rediens primo tempore descendit à K ad L per vnicum spatium; secundo tempore ab L ad I per tria spatia, tertio denique tempore per spatia ab I ad D, ita expulsus ab arcu primo tempore percurrat 5 spatia DI, secundo tria IL, tertio denique vnicum LK. Hac enim ratione neruus BC recurrens ex G vim habet totius descensus ex K in D, praetereáque vim pondus globi superantem. Itaque si pondus K super punctum D chordae BC cadat, illam ad astragalum G reducturum videtur, cùm enim à chorda fuerit excussum ad K, cur non possit redeundo chordam ad punctum G secum referre? vt ea ratione ponderi H, quo neruus ad G primò fuerat adductus, aequale dicatur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
