# Cogitata physico-mathematica 194-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/194-2

Iam igitur, quisquis es, tui ipsius sis praeceptor, & cum celebrioribus cantuum artificibus de palma contenderis: vbi enim notis eiusdem valoris pręclaram melodiam composueris, Grammatica suggeret rythmum, Rhetorica varios ornatus, quibus vel ipse capiaris, vel auditores capias: sed cùm haec diatonica species semitoniis pluribus careat, quae maximum ornamentum, vimque flexanimam cantibus tribuant, sequente propos. repetamus diagramma prop. 5 & 6, quo summos huius artis magistros, vnius horae spatio, non dicam illorum sed tui ipsius discipulus, aemulari, fortassisque superare valeas.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
