# Cogitata physico-mathematica 195

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/195

PROPOSITIO XLIII. ationem, seu causam, propter quam corpora in aquam immersa fundum petant, vel aliqua sui parte extent, inuestigare; vbi Galilaei de Natantibus liber habetur. Mnes ferè credunt corpus aqua grauius ad vsque fundum descendere, quòd moles aquae illi corpori aequalis nequeat ei resi stere, vique maiore cogatur loco cedere; corpus verò aqua leuius aliquam sui partem mergere, quòd vim habeat eiiciendi, & eleuandi aquae molem parti mersae aequalem. Cùm tamen Galilaeus demonstret molem aquae surgentem parte demersa semper minorem esse, eóque minorem, quò vas corpus mersum recipiens angustius fuerit, adeout totum corpus in aquam mergi possit, licet aquae moles quae surgit, sit merso corpore millecuplò minor: quemadmodum in aquae mole exigua corpus millecuplò majus natare potest, dummodo illius specifica grauitas aquae grauitati speci ficae cedat, hoc est moles corporis natantis aequalis moli aquae sit aqua leuior: tunc autem aquei motus velocitas illius compensat exiguita tem. Placet autem in tanti viri gratiam quatuor sequentibus figuris explicare quae subtili libello Italicè scripto de corporibus in aquam mersis edidit, quem ab omnibus studiosis legi velim. Supponimus au tem vas esse prismaticum vel cylindricum. Primùm igitur demonstrat Corperis( quod sit prismas, vel cylindrus, in aquam mersi molem aquae mole per immersionem eleuata maiorem esse, & aquae molem eleuatam ess: ad immersum corpus, vt exteriorem aquae superficiem corpus ambientem ad eandem superficiem vna cum base cor poris Sit enim vas ABCD aqua plenum vsque ad lineam EF, in quod IN prisma totum immergatur, vt prismatis superficies IH congruat cum aquae superficie IK, ad quam vsque ascendit aqua, ob prismatis immersionem. Certum est autem aquam eleuatam HF aequalem esse parti mersae prismatis EN sub EF superficie existenti, quoniam si prisma educatur, aqua in HF sublata in EN recidet, ac pristinum locum occupabit. Vnde sequitur molem EK ex portione prismatis EH & aqua LK toti prismati NI aequalem esse, tam enim EH additur LK, quàm EN inter se aequalibus; quapropter aquae moles LK eandem ad totum IN ratioEsnem, quàm ad molem compositam EK habebit; est autem LK ad EK, vt aquae & si KH superficies prisma ambiens ad IK Pl.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
