# Cogitata physico-mathematica 2-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/2-2

Vis etiam quae datum arcum ad datum interuallum flectat, & proportio iactus verticalis ad iactum horizontalem, & alios iactus nondum definita fuit, nec alia pleráque de quibus hocce tractatu quem à iaculorum coniectione possis Acontismologiam, vel Ballisticam, quòd praesertim βαλλόμενα, siue βιλὴν, ἀκροβολισμνν, & ἀκόνπσμα, siue aἰλήν, τξευμα, & δίστν, aut alijs quibúsue nominibus appellare: quidquid enim dicturi sumus, tam iaculis manu, quàm lapidibus manu, fundâ, ballistâ, &c. missis, & sagittis ab arcu, globísque à sclopeto pneumatico, & ignario pulsis ex aequo congruit. Porrò teli, seu sagittae pennatam partem ελους κεφυλὴν, cuius cuspis κis, dixere; ἄκω verò seu iaculum manu iacitur. Qui verò dictionibus Graecis vti voluerit ad ea quae pertinent ad arcum exprimenda chordae tensionem καεταγοχὴ; balistae claustrum, vel clauiculam καστ ιείαι, arcus brachia ἄτεννα (cuius extremitates ἄκρα, seu κέρατα) iaculâtionem ἐξαπσολὴν vocare poterit: quibus alia sexcenta possunt addi, verbi gratiâ χάπριαν ἀτοααζειι, quod Gallicè dicimus lascher le ressort, vel tirer. Has autem machinas, quibus tela, lapidésque mittebantur, ἔργανα μιθύπενα, ἑαλίντίνα, & λιθεβδα dixere: quae trium talentorum lapides, & hastas duodecim cubitorum emitterent, nisi veteribus fidem detrectare velis. Quod sanè mirum cùm tria talenta valeant 581 libras, quas bombardae nostrae militares vix mitterent: hîc enim talentum eiusdem sumo ponderis, acitractatu de nummis: quanquam si de Alexandrino, quod Hebraici subduplum faciunt, intelligamus, illi lapides solummodo fuerint 290° librarum nostrarum Parisiensium. Vt vt sit, sequentibus propositionibus nostras obseruationes, & quae ratio praescribit explicamus, vnde lumen inferetur Phaenomenis Hydraulicis; & mechanicae pars nobilis adijcietur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
