Latin
PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 20
Unproofread scanNot analysed yet
ONETARII siquidem aurum obryzum in 24 partes diuidunt, vt iam dictum est, eique nomen imponunt ex numero partium illarum, ex quibus quò pauciores habuerit, eò dicetur impurius. Verbi gratiâ noui aurei, quos nuncupant LVDOVICOS. sunt 22 partium, vel exactè 21 1/2, Non est autem quòd nummos Hispanicos commemoremus, cùm pistola sit eiusdem ponderis &pretij ac LVDOVICVS noster, atque adeo nunc ducentis assibus, quot LVDOVICVS, commutetur, qui cùm sit 22 ceratiorum, quidquid de pistola dicetur, LVDOVICO tribuendum erit. Verùm solidus noster aureus purior est, cuius pondus exactum duorum denariorum, granorum 15 &1, cum remedio quadrantis ceratij: vulgò dicitur Escu sol, nuncque 104 assibus commutatur. Si quis nummorum tam aureorum quàm argenteorum figuras, pondera, &pretia hodierna videre cupit, legat regiam declarationem Gallicè anno 1640. apud Sebastianum Cramoisium editam, in qua omnium ferè totius Europae nummorum icones habentur, quibus postea quosdam selegimus. Quibus addo Romani Testonis, cuius pretium trium Iuliorum, pondus esse denariorum nostrorum 7 &Σ, atque adeo quadranti argenteo nostro aequiualens, si aequalis puritatis foret, cùm sit eiusdem ponderis. Iulius autem decem baiochis, baiochus quinque quadrinis aeneis commutatur. Eo verò Testone nouiter cuso sum vsus qui Vrbani VIII. &in auersa facie Virginis figuram cum hac inscriptione, sub tuum praesidium, ferebat.