# Cogitata physico-mathematica 20-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/20-3

Cùm autem librae brachia possint incuruari, quae circularia librae brachia spectant, intelliges ex sequente figura, in qua terrae diameter AL, AP baculus, cui libra Pab, vel PhRTXZ. AQSVY innititur; quae libra si perficiat circunferentiamvsque ad punctum &, absque fulcro PA sustinebitur, & pontis in aëre sublati imaginem absque fulcris in animum inijciet. Si verò librae brachia maiora sint quadrantibus circum ferentiae, qualia sunt brachia PZ, & PY, prement quidem centrum P, sed illud eleuan do, non deprimendo: vnde fa P. constat pondus super P centrum longè aliter, quàm super brachia PBR, & AQS, &c. ponderare. Quae tamen potentiae, seu pondera si per lineas lineae PL parallelas traherent, & non ad vllum centrum grauium tenderent, vbicûmque brachiorum siue rectorum, siue curuorum applicarentur, aequè centrum Ponerarent, seu premerent, ac si centro soli P incumberent. Licet verò ad centrum contendant, aequè ponderabunt in librae curuae, ac in rectae brachijs, per quorum puncta eaedem transierint di rectionis lineae, vti videre est in libra recta mn, & in libra IK, quarum centrum h, cùm enim IKn & lim sint eaedem lineae directionis; quibus brachia hm & hi, & hn & hK potentiae trahunt, centrum h aequaliter premetur. In dextra figura, oap libra curua, quam si potentiae o & p hinc inde lineis sa lineae parallelis trahant, se totis prement fulcimentum a; si versus terrae centrum q tendant, nil centrum a patietur. Si denique centrum grauium sit in s, prement quidem a brachia a p& 40, sed minus quàm si per lineas sa lineae parallelas agerent.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
