Latin
THEOREMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 202
Unproofread scanNot analysed yet
grauitatem, quod cùm sit aqueae grauitatis duplum moles aquae composito corpori Bα aequalis est. Cùm autem aquea moles demersae corporis parti aequalis toti corpori aequiponderat, non ampliùs mergitur, sed quiescit &natat; quare cylindrus, corpus, aut solidum 8a ex aëre &lamina compositum natabit &Sl. IPBEE. quiescet. Ex quibus sequitur nullum esse corFE. pus adeo graue quod Pinon possit aquae innatare, cùm enim au ro nil hactenus nobis Rlgrauius apparuerit, quod aquae mole aequali octodecies graUluius est, si laminae aureae crassitudo sit adeò tenuis vt perpendiculi aggeris partem decimamoctauam non superet, natabit: quemadmodum laminae ebeneae crassitudo, cuius grauitas specifica ad aquae grauitatem vt 8 ad 7, esse debet marginalis altitudinis subseptupla, ne mergatur, siue vt natet. Stanni octies aqua grauioris lamina debet esse pars septima marginalis altitudinis: idemque in alijs metallis, &quibusuis corporibus inueniri potest, quibus figura nil ad natandum confert, licet enim aureae laminae figura centuplò maior fieret, nunquam natabit si tantisper crassitudo praedicta crescat, neque meliùs, aut difficiliùs natabit si eadem manente crassitudine figura maior minórue fiat. De natatu minorum mundi systematum in maiore.