# Cogitata physico-mathematica 204-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/204-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/204-2

PROPOSITIO XLIX. Rationem ob quam corpus hominis ad quantamuis immersum aquae profunditatem nullum aquae pondus sentiat explicare. OLurimi hac de re varias rationes attulere, verbi gratia, corpus hominis nullam ab aqua in quam demergitur, pressionem, nullumque dolorem sentire, quòd ex omni parte vrgeatur aequaliter, nec vlla pars corporis extra suum locum naturalem extendi possit, ita Steuinus 5 Staticae prop. 3. Alij rectè considerant corpus hominis, vel aliud quodpiam immersum tantam aquae molem è loco suo pristino eijcere, quanta est moles illius corporis; hanc autem aquam eiectam versus fundum premere, ne suam à centro distantiam immutet, & augeat; à quo fundo cùm resilire cogatur, sursum nitens insidentis aquae conatum repellit, vt ex hac figura potest intelligi, in qua LQ pircumferentia maris superficiem refert, terrae verò circumferentiam XB, quae est fundum maris; vtriúsque centrum A. Corpus demersum in mari CD vel E: aqua ei superfusa KLM, quae si premat corpus C vel D necesse est vt descendat versus C & D: si descendit, debet tantumdem à Bascendere; si verò tantumdem ascendit, quantum descendit, nihil fiet, quod enim descendens aqua facit, ascendens destruit, quapropter corpus C non premetur ab aqua superiore, nisi foramen in fundo maris. B, seu vasis MBN fuerit, quod à corpore C obturetur, tunc enim corpus C aequè premetur ac ipsum fundum. Quò ferè redire videtur quod alij dicunt, nempe si corpus C prempretur ab aqua superposita, versus B descenderet, neque tamen aqua quae supponitur premere C descenderet, sed potiùs inferior aqua, quae est versus B, ex suo loco à corpore C ad E descendente expulsa versus D ascenderet, & corpus C subleuaret, vti reuera nos subleuari sentimus, cùm in aliquod flumen erecti summis pedibus fundum premere conamur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
