Latin
PROPOSITIO XLIX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 205
Unproofread scanNot analysed yet
Alio modo rem totam ex principiis Archimedaeis explicemus, quae docent cuiuslibet corporis in aqua ponderati grauitatem esse minorem grauitate corporis eiusdem in aëre ponderati, mole aquae (etiam in aëre ponderatae) praedicto corpori aequali. Quod non solùm de aqua, verùm etiam de quolibet alio medio dicendum, in quo corpus graue ponderatur; exempli gratia, ferrum in vacuo, seu medio nihil impediente minus, quàm in aëre ponderaret; qua de re suo loco. Hinc fit vt sub aqua, siue inter aquas plumbi grauitas 23, in aëre sentiatur duntaxat, vt 21, &caetera corpora semper minus grauia manui appareant in aqua quàm in sëre, totius aquae pondere quae merso corpori magnitudine fuerit ae qualis Praeterea, cùm nullum corpus aquae tam grauitate quàm mole par in aqua ponderet, atque adeo nulla vis ad illud sustinendum requiratur, certum est etiam aquam in aqua grauitatis aequalis nihil ponderare. Sit exempli gratia in mari PLR corpus C, D vel E, eiusdem cum aqua grauitatis, certum est C nullo modo premere D. aut D premere E, cum igitur aqua corporibus illis superposita sit eiusdem, ac illa, grauitatis, ipsa nullam haber ad inferiùs descendendum, aut locum tantisper mutandum propensionem Quod etiam de aëre MNZY dici potest, qui licet in vacuo, vel spatio non impediente grauiter, attamen in aëris sphaerae MNYZ nil ponderat, si enim supponatur aëri vase nilponderante conclusus, non descendet sed in ea parte manebit aëris in qua positus fuerit, Iam verò intelligatur D esse corpus hominis habens aquam C sibi superpositam aqua C non premet corpus D, ad quod ne quidem descendet: idemque concludendum de qualibet aqua siue supraposita, siue latera corporis D ambiente.