# Cogitata physico-mathematica 206-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/206-2

COROLLARIVM PRIMVM. De Cingulis Pneumaticis. TOtum est hominem pneumatico cingulo instructum flumina transire, anseris, anatis, cygni, mergi & aliarum auium instar, cùm enim se quis illo cingulo praecinxerit, & cruribus pinnulas attexerit, quibus loco ramorum vtatur, adeo commodè flumen quoduis tranabit, vt tormentum puluerarium gestare, & militari thorace, galea, &c. absque vllo immersionis periculo armari queat, cùm enim cingulum plures aëris pedes cubicos coeperit, vixque reperiatur vllus qui duobus aquae pedibus cubicis aequiponderet, fieri nequit vt ille cingulo nixus immergatur nisi vsque ad ipsum cingulum, quod tanrae fieri potest magnitudinis, vt non solùm hominem veluti sedentem, sed etiam erectum teneat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
