Latin
PROPOSITIO VI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 21
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem argentei sicli pondus, quem ex scrinio ducis Aurelianensis habui, 268 granorum, seu denariorum vndecim &4 granorum; valétque propterea, iuxta nostras hypotheses, 22 asses &Porrò Dominus Angelonus Romanus duos habet argenteos, quorum vnus inscribitur characteribus Assyriacis, hoc est Hebraicis vulgaribus, estque Romanorum granorum 250, seu vnciae dimidiae Romanae &56 granorum; alter Samaritanis, cuius pondus deficit 10 granis à Romana semuncia; vtriusque inscriptio eadem est ac sicli, quo sum vsus nempe Terusalim Hakadoscha ex vna parte, &ex altera Sexel lisraël. Cumque hic siclus vnico grano à semuncia Romana deficiat, neque tot manibus teri potuerit à Dauidis aeuo, (sub quo cusus videtur ob litteram Daleth paterae superscriptam) quin granum amiserit, rectè mihi fecisse videntur qui siclum eiusdem cum semuncia Romana ponderis constituêre, in eóque tantummodo errasse, quòd semuncias &vncias aliarum Prouinciarum Romanis aequilibres existimarunt, id enim falsum esse superius ostensum est. Sit igitur siclus argenteus Dauidicus 269 granorum nostrorum, valeatque 23 asses, vt fractio videtur: cuius pars media 30. Exod. ver13. nostris assibus 11 respondet, triens 2. Esdrae cap. 20. v. 32. assibus 71/ quadrans, 1. Reg. cap. 9. v. 8. ferè 6. assibus: denique pars vigesima ioco cit. Exodi, 20 dicitur obolis aequiualere: assi nostro, denario &denarij 4 respondet. ottutio inj PROPOSITIO VII. Argenteas &aureas summas Hebraicas Scripturae Sacrae ad nostram monetam reducere, &Sicli aurei valorem discutere. T certi quidpiam prae oculis habeam, nec vllâ diuinatione vtar, sumo praedictum siclum valdè integrum Ducis Aurelianensis, cuius pondo 268 granorum, &cuius figuram &inscriptionem istius tractatus initio reperies; qui cùm à nostris monetariis 12 denariorum, hoc est argenti pustulati iudicetur, &ex nostris hypothesibus valeat nostros asses 22 &1/2, hoc est 4 denarios, sequitur talentum argenteum nostris Francis 3350 aequiualere, qui faciunt aureos nostros 11162, quorum vnusquisque sit 60 assium. Erit ergo talentum argenteum in nostris assibus, 67000 assium, atque adeo aeneorum denariorum 804000.