# Cogitata physico-mathematica 21-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/21-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/21-3

COROLLARIVM. CVm in hac figura contigerit describi plures lineas circulum AKLI diuidentes, & inter se parallelas, qui quidem circulus refert terrae per centrum sectae planum, hasce lineas & puncta ABC, &c. explicemus, quemadmodum vectem & cde, cui duo pondera &, & ge appenduntur. Supponamus igitur, quod multi censent probabile, grauitatem cor porum nil aliud esse quam terrae tractionem, siue mutuam, qualis est inter magnetem & ferrum, siue terrae solius. Sitque centrum terrae D, & virtus tractiua grauium aequaliter per omnes terrae partes diuisa, corpus autem P extra terram intelligatur. Ductâ diametro IK per centrum D, vt terra in duas partes aequa lis virtutis diuidatur, aliae lineae FE & GH parallelae ducantur, quae terrae partem IAK in partes inaequales diuidant; quibus positis corpus P totis terrae subiectae viribus attrahetur, cumque iter à P ad D liberum intelligi debeat, ad puncta AB, C perueniet, cùm terrae pars GLH sit fortior, vtpote maior, sed quò propiùs ad centrum accesserit, eò minus trahetur, donec aequis hinc inde viribus trahente terrâ parte ILK, & retrahente parte lAK cogatur corpus P quiescere in centro D. Qua verò ratione corporis Pminuatur pondus, aut terrae vis tractoria in quolibet puncto ABC, &c quemadmodum certum est non in ea ratione qua sunt inter se lineae DC, DBDA, & DP, ita difficillimum est eam rationem definire, cùm ne quidem ratio segmentorum AEF, AGH; & AIK nota sit. Quod autem de parte superiore trahente IAK dictum est, idem de parte inferiore ILK dicendum; quae quidem partes neque sunt pro priè loquendo superiores vel inferiores, cùm haec nomina nostris solùm vsibus seruiant.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
