# Cogitata physico-mathematica 215.1-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 215.1 to 215.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/215.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/215.1

notat bolidem, quam sonde nuncupant, esse plumbeam pyramidem 8 librarum, vel 18, aut plurium, cui funis pondo librarum 3, aut plurium annectitur, vt plumbum ad centum vsque, vel plures perticas in fundum maris descendat: quanquam nautae pluribus modis decipi possunt, exempli gratia, si funis ab aquae vorticibus & vndis abreptus non rectà, seu perpendiculariter, sed obliquè descendat, quod enim ad plumbi natatum ob funem aqua leuiorem attinet praeterquam (aiunt funes nauticos aequali mole aquae grauiores esse) vbi plumbum funis leuitatem compensarit, nil ex ea parte timendum. Porrò si semel nautae obseruent quibus temporibus plumbum varias oceani profunditates attingat, cùm plumbum absque fune in profundum immiserint, quo cum suber vel quodpiam aliud corpus leue ita nectatur, vt statim atque plumbum ad fundum peruenerit, suber à plumbo separetur; quod eodem tempore redeat ad superficiem, quo plumbum descenderit, illa maris profunda poterunt innotescere, quae nullis funibus inueniuntur. Quod vt fiat, primùm obseruetur num plumbum quod tres pedes in vno secundo minuto descendit in aqua, duas vero hexapedas duo bus secundis, hoc est vnam mensuram primo secundo, tres mensuras secundo, vt ex obseruatione constat, quinque deinceps tertio, septem quarto secundo, & ita consequenter secundum numeros mensurarum impares, descendat, vt contingit plumbo & aliis grauibus per aërem descendentibus: qui quidem descensus eadem ratione perficitur in aqua per primos duodecim pedes, vt iam supersit obseruandum in maioribus profunditatibus num idem contingat; verbi gratia, cùm nauta bolide vulgari fundum maris trecentorum pedum inuenerit, plumbum absque fune, cui suber alligatum sit fundi contactu separandum, in aquam demittat, quod si peruenerit ad fundum decem secundorum spatio, certum erit plumbum iuxta numeros impares in aqua, velut in aëre descendere, de quo descensu fortè campana monere possit, quae plumbo hac arte adaptetur, vt statim atque peruenerit ad fundum, pulsare cogatur, & sonum monitorium edere, constat enim experientia campanae sonos sub aqua productos ab auribus in aëre positis audiri, quemadmodum soni in aëre editi ab aure sub aquam immersa percipiuntur, eo tamen discrimine quòd sonus campanae in aëre productus eiusdem sub aqua grauitatis, vel acuminis, ac in aëre audiatur sub aquis verò factus non solùm audiatur surdior, sed etiam grauior, siue collocetur auris in aëre, vel sub aquis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
