Latin
PROPOSITIO LII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 215.4
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem sonus sub aqua factus Decimâ grauior, hoc est si campanae sonus nus sit in aëre 5 graduum acuminis, erit 2 graduum sub aqua, quandoquidem ratio istius Consonantiae est 2 ad 5; quapropter internae metalli vibrationes quibus sonum campana producit, in aëre sunt 5 numero, cùm aequali, vel eodem tempore bis solùm tremat sub aquam immersa, vt dudum in Harmonicis dictum est: quanquam saepenumero dubium superfuerit num illi soni solo Ditono simplici, an potiùs repetito, hoc est praedicta Decimâ inter se differrent; quod experturi priùs viderint, praesertim in oceano, cuius aqua fluuiorum, &fontium aquas grauitate superat, enimuero 45 pedes cubici oceani 46 aquae dulcis pedibus cubicis aequiponderant, vnde possis concludere quantò maiora pondera in oceano, quàm in fluminibus natent, atque ferantur.