# Cogitata physico-mathematica 219

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/219

Tertiò, hanc fossionem terebra perfectam, quâ singulis diebus 3, 4. 12, &c. pedes cauant, prout mollior vel durior fundus occurrit. Huius autem terebrae haec est figura; AC dorsum crassitudine pollicis, latitudine 3 pollicum; AHI ferrum ad dimidiae circunferentiae modum, cuius acies HI acuta, quippe quae terram secare debet. Inter AHI rete continerur: huins autem semicirculi H Iradius est 11 digitorum, seu deuncis pedis: cuius ope trahit qualibet vice fossor terrae frustum latitudine 11, altitudine 2/ digitorum, cùm occurrit argilla pinguis, vix enim quarta sui parte repletur cùm arenam mobilem complectitur. Est autem rete terebrae hoc artificio contextum, vt & ipsam arenam contineat ne labatur, cùm & ipsa aqua vix effugiat. Cùm autem nouem homines machinae soleant adhiberi, & perticae perticis continuò incastrandae sint vt ad fundum, quod vice qualibet, quâ terebra educitur, profundius euadit, applicatur terebrae funis FM, qui super cylindro lignco LG per os putei transuerso labitur, dum homines funem M trahunt, vt tere bram retrahant. Ligno transuerso LG terebra vertitur & torquetur, cuius altitudo CA pedum 33: cúmque baculus AE sit 6 pedum, CE est pedum 9/2. Idémque de reliquis baculis iuxta sequentes excauationes coniungendis existimato. Lignum verò L G per quodlibet foramen D, N, O &c. traijcitur, vt ex qualibet altitudine terebra conuerta tur. Supremo cuiuslibet hexapedis baculi extremo fissura PQR inditur, quae circulis ferreis roboratur, vt alterius baculi extremum in illam fissuram immissum clauo ferreo E transfigatur, & omnes baculi similiter incastrati vnicum veluti baculum 232 pedum componant ad puteum hunc excauandum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
