# Cogitata physico-mathematica 22

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/22

Cùm autem nesciamus an siclus aureus eiusdem esset, ac argenteus ponderis, an verò leuior, vt instar aurei nostri qui 3 Francis argenteis aequiualet, 3 etiam siclos valeret, malim alios omnes in ea parte sequi, vt sit eiusdem ponderis, & 12 siclos argenteos valeat, sitque proximè eiusdem pretij cum vetere Iacobo Anglico, qui nunc ex praedictae declarationis praescripto, pagina 33. Francis 13 commutatur. Quanquam, ex nostris hypothesibus, nouem Francis & 8 assibus, quemadmodum pistola Francis 6 & 6 assibus commutari debeat. Siclus igitur aureus 13 Francos, & 8 asses; & talentum aureum 400200 Francos vel aureos 13400 valet. Celebris est centum millium talentorum aureorum, & argenteorum 1000000 scripturae summa, quam pro templi fabrica Dauid collegerat, 1. Paral. cap. 22. v. 14. Aurea Francis nostris 4020000000, Argentea 3350000000 respondent. Non est autem quòd alias summas longè minores expendamus, cùm id ab vnoquoque fieri commodè, & omne aurum atque argentum tam Dauidicum quàm Salomonicum ad pondus, & magnitudinem cubicam reduci possit, talentum enim erat pondo librarum 87, vnciarum 3, drachmarum 6; & 2 denariorum, vel 804000 granorum, quod monetarij efferunt per 174 marcos, tres vncias & 20 denarios. Tantùm addo Aegypti equos tunc 150 siclis emptos fuisse, & equorum quadrigam 680 Francis, hoc est 600 siclis 3. Reg. c. 10. V. 29. vnde potest institui comparatio nostri commercij, nostrorumque pretiorum cum Hebraicis illius temporis. Cùm autem maximas summas in Gallia per miliones exprimere soleamus, milio librarum, seu Francorum argenti talenta 298 cum 170 Francis complectitur; quapropter annuus Galliae reditus, qui hisce annis centum miliones superauit, talenta 29800 cum Francis 17000 exaequat. Hinc possis comparare reditus Regis nostri cum reditibus Dauidis & Salomonis. Exempli gratiâ, Salomoni quotannis 666 auri talenta 2. Paral. c. 9. v. 13.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
