Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam non est necessarium quemlibet baculum esse 6 pedum, cum 10, &12, aut etiam plurium esse possint: qui cùm quadrati sint, illorum latitudo est semissis pedis. Statim autem atque puteus excauatus est, cisterna, seu castellum, aut aliqua fossa paratur, ex qua Ctesibico instrumento tantumdem aquae tuos in vsus transferas, quantum necesse fuerit, vel scaturigo dederit. Porrò fieri potest vt arena mobilis ita restringatur, &terebram implicet, ac retineat, vt eam extrahere nequeas, vt Amsterodami contigit. Praedictum verò puteum spatio 32 dierum &13 noctium excauarunt operarij; saepéque numero ad 20 vel 30 pedes surgit aqua dum illi prandent. Sed ne parietes putei terrestres ruinam faciant, aqua implentur, quae praedictos parietes anteridum instar sustineant. Ad cisternas accedo, quae non differunt à puteis, quòd nullam habeant scaturiginem praeter pluuiam ex tectis acceptam, &colluciis ductam in cisternae puteum, in quem desinunt variae fistulae, quarum capita iunguntur inferioribus colluuiarum osculis. In Aegypto verò cisternae suam aquam ex Nili inundationibus sumunt. Aquae verò pluuiali, priusquam fossa cisternarum ingrediatur. opponi debent cancelli ferrei, quibus sordes ab ingressu arceantur; deinde per arenam transcolari debet, vt foecum reliquias deponat, &cùm ad potum hauritur clara sit &pura Fossae ad aquas excipiendas paratae solum, &parietes argillâ incrustari debent, nisi malis ex quadratis lapidibus coemento, vel opere signino coagmentatis parietes construere. Taceo lumina cisternae impertienda, &motum aquis inferendum, ne putrescant, &omnia artificia adhiberi solita, ne quem tetrum odorem, vel saporem ingratum contrahant.