# Cogitata physico-mathematica 223-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/223-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/223-2

MONITVM III. Vaecumque de Ctesibicis organis, siphonibus & istiusmodi hy draulicis dicta sunt, ita debent intelligi vt semper aëris, & aquae ratio seruetur, illius enim condensatio, atque rarefactio multa potest interturbare, fortéque nonnihil condensationis aqua ipsa patitur. Porrò cùm diximus aquam sibi relictam, & tubo, vel siphone clausam semper ex vtráque parte eiusdem esse altitudinis, id intelligendum quamdiu sibi continua est, si enim aëre intermedio illius continuitas interrumpatur, tum aqua poterit ex vna parte altior, & ex altera depressior manere, vt saepè contingit ob aëris globulos intermixtos.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
