# Cogitata physico-mathematica 225.18-19

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 225.18 to 225.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/225.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/225.18

Iam vero gaudeant Massilienses, qui Pastorem ἀνεπίληπτον diuinâ prouidentiâ consecuti sunt; quâ dictione πσαν ἀρετὴν Chrysostomus intelligit; quòd nempe deceat eum qui regendis aliis praeficitur, tantâ virtutis gloriâ excellere, vt sit πάντος λαμτήρος λαμπστρoς; caeterósque veluti stellarum igniculos suo fulgore obscuret. Gaudeant qui Pontificem νηφάλιον, σύφρονα, κόμιον, καὶ σιλοξένον accepturi sunt, quem omnes Galliae totius Episcopi ob omnium virtutum chorum diligunt, amplectuntur, venerantur; suspiciantque filij, δδακτικὸν Ecclesiae Patrem, qui tria verba vix edat, quae veterum Ecclesiae Orthodoxae procerum non condiat, & illustret. O beatum populum, qui diuino munere, summi Pontificis gratiâ, Regiáque beneuolentiâ sortitus es Episcopum, qui vestri curam adeo paternam gerat, & penultimo sanctitate apud vos celebri succenturiet, vósque sacris καθαρμοῖς ad Christianae τελετῆς πράδοσιν, ἐποπτείαι, ἀγαπὴν, ἀνάδισιν & στιμμάτων ἐπούθεσιν, aliáque diuina mysteria praeparet. Nunc ergo Massilienses, laetitiaedies agite, Deóque praepotenti gratiis immensis ritè peractis, Antistiti vestro HoAv

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
