Latin
XPONIZETE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
X. Inane est locus corporis expers, quale futurum si ex cubiculo totus aër, &quidquid aliud est corporeum, auferatur, nullo corpore intra cubiculum succedente. XI. Vaeuum, in quo aër, aut corpus aliud nobis insensibile duntaxat inest. Pastulata septem. 1. Ponderitatem corporum in aëre appellari propriè, in aqua verò secundùm hypothesim. 2. Aquam propositam omnibus partibus esse ponderitatis homogeneae. Neque enim iam obseruationes discutio, quae videntur arguere aquam in fundo maris esse, quam in superficie, grauiorem: qua de re postea. 3. Pondus à quo vas minus altè deprimitur, leuius: quò altius, grauius cùm aequè altè, aequipondium esse. 4. Vas superficiarium aquam, vel aliam materiam continente, vt ipsam nec frangatur, nec flectatur. Vas superficiarium effusâ aqua vacuum esse. 6. Cuiusuis aquae summam superficiem, planam, &horizonti patallelam esse. 7. Rectas connectentes aqueae columnae summae, imaeque hedrae horizontali parallelae puncta similiter posita, &infinitum continuatas, in mundi centro concurrere: ipsasque hedras mundanae superficiei esse partes.