Latin
PROPOSITIONES
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 229
Unproofread scanNot analysed yet
Aduerte tamen nos in bilancibus, vel manibus non itotum illud vasis pondus sentire, quo fundum premitur: vt neque totum librae pondus percipimus quod è variis à centro distantiis oritur, quamuis totam libram sustinemus. Quia verò terra est fundum maris, si in vnico terrae hemisphaerio statuatur, ita vt mare solâ digiti altitudine supra fundum praedictum eleuetur, tubus verò angustissimus ad quamcumque altitudinem erectus reliquum mare contineat, vi talis ponderis aqua de scensura est: definieturque quantum descensura sit, datis terrae, atque maris tam magnitudinibus quàm ponderibus, dataque vasis &tubi latitudinibus &altitudinibus; semper enim descendet, donec centrum grauitatis istius molis ex terra, aqua, vaséque conflatis, vniuersi centro couniatur. XIV. Si fundi regularis punctum altissimum in aquae summa superficie consistat, insidens ipsi pondus aequatur semissi aquei cylindri, cuius basis fundo, altitudo autem perpendiculari, à summo fundi puncto in planum per eiusdem imum punctum horizonti aequidistanter eductum, demissi aequalis sit, vel. Si fundi regularis supremum punctum sit in summa aquae superficie; pondus ipsi insistens aequatur cylindro ligneo, cuius basis sit huic fundo aequalis, altitudo semissi perpendicularis, à fundi summo in planum, per imùm eius punctum horizonti aequidistanter eductum, demisso. BI. XV. Si fundi regularis supremum punctum infra summam aquae superficiem delitescat, pondus ipsi insidens aequatur columnae aqueae, cuius basis thuic fundo, altitudo perpendiculari ab aquae summo in planum persummum fundi punctum horizonti parallelum, demissae; atque insuper semissi perpendicularis indidem in alterum planum per imum fun di punctum, horizonti parallelum, continuatae. Potest autem inuenis aquea moles ponderi fundo plano formae contingentis insidenti aequalis. XVI. Si duo parallelogramma aequalis latitudinis ab aquae summa superficie deorsum aequali altitudine abdantur, ipsorum longitudines pressibus proportionales erunt.