# Cogitata physico-mathematica 23-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/23-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/23-4

Hîc autem duobus praetertim arcubus vtor, ligneo 5pedes & /2, & chalybeo 2 pedes & 2 digitos longo: chorda lignei pedum est quinque, chalybei verò bipedalis; ille 42 libris, hic 1600 praeter propter tenditur, quod pondus ferè quadragies alium superat, vnde forsan quis inferet, sed falsò, iactum arcus chalybei quadragecuplum esse iactus lignei, qua de re postea. A verticali iactu exordior, quippequi reliquis facilior est, quandoquidem requirit minus terrae spatium, illiúsque duratio faciliùs & certiùs innotescit; constat autem experientia iactum arcus lignei praedicti non excedere 50 hexapedas, iactum verò chalybei centum hexapedas minimè superare. Quod ex ipsa obseruatione demonstroquoties enim ascensus & descensus sagittae lignei arcus 8 secunda mi nuta durat, toties solus exscensus 5 secunda insumit; quotiénsque chalybei iactus fit vndecim secundorum spatio, toties exscensus 7 ferè secunda durat; atqui alia ex obseruatione constat grauia spatio 5 secundorum 50 sexpedas, & spatio 7 secundorum 98 hexapedas conficere, cùm non magè quàm globus plumbeus ab aëre impediuntur; quod animaduerto, ne forsan sagittae redeuntes maiorem ab aëre remoram patiantur, Hinc fit vt sagitta chalybei arcus 4, vel 5 secunda, in ascensu 98 hexapedarum, & sagitta lignei suo in ascensu 50 hexapedarum, tria secunda consumat: vnde comparatio velocitatis vtriúsque colligitur. Cùm autem in propositione dixi maximos, eos iactus intellige qui fiunt in illa summa tensione arcuum, quorum neruus ad astragalum adducitur, minimè verò de tensionibus citerioribus, nec enim opus est monere de vlterioribus, quippequae arcum frangerent. Omitto verticales iactus globorum à sclopetis, & bombardis explosorum, de quibus suo postea loco. Quod ad horizontales attinet, constat ex obseruatis, sagittam ab arcu ligneo 30, 40 vel 50 libris tenso, spatium 30 hexapedarum con ficere spatio duorum secundorum, quod vnico secundo percurrit sagitta praedicti arcus chalybei: cuius horizontalis iactus in pedali super horizontem eleuatione, 20 hexapedarum, in quadrupedali, ferè 40: in qua notandum est sagittam post primum terrae contactum ad q0 hexapedas, iterum alias 40 hexapedas super tellurem cucurris se, & scamnum ligneum occurrens fidisse, seu perrupisse. Sagittae verò arcus lignei iactum horizontalem ex ijsdem super horizontem alti tudinibus subduplum esse praecedentis obseruationes ita confirmant, vt & ipsi iactus me dij hanc vtriúsque sagittae legem sequantur. Cùm enim sagitta chalybei arcus ad 45 graduum eleuationem centum hexapedas percurrit, arcus lignei sagitta 50 praeterpropter conficit: sed illius duratio ad 7secunda, huius ad 5 accedit, cùm videlicet 4 pedibus super horizontem libratoris, seu iaculatoris manus erigitur. Vbi mirabile non vni videtur quod extensione chalybei arcus à 2000 libris facta iactus sit tantummodo duplus alterius, qui fit extensione 40, vel 50 librarum, quae toties in 2000 continetur: an verò ex ea ponderum ratione concludi possit vires semper quinquagecuplas, aut quadragecuplas esse debere, vt iactus sit duplò maior, & velocior, postea inuestigabitur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
