Latin
PROPOSITIONES
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 231
Unproofread scanNot analysed yet
Datis igitur praedictarum rationum terminis, sextus ita reperietur: sit majus corpus A pendens 6 libras, 5 pedum: minus verò Ba pedum, sed ponderis ignoti: ratio verò ponderitatis materiae A ad B, sit vt 4 ad 7: quam adde rationi magnitudinum, vnde ratio 10 ad 7 orietur quae demonstrabit pondus A esse ad pondus B, vt 10 ad 7. Cùm igitur pondus A 6 libras pendeat, ex hypothesi, si fiat vt 10 ad 7, ita 6 ad aliud, exurgent 4/' librae pro pondere B. Cuius si magnitudo nesciatur, auferenda ponderitatis ratio de ponderis ratione, vt relinquatur ratio magnitudinis, reperieturque A magnitudo ad B magnitudinem esse vt 5 ad 2. Denique si nesciatur materiae ponderitatis ratio, subducenda est ratio magnitudinis de ratione ponderitatis, vt reliqua materiae ponderitatis ratio sit vt 4 ad 7. Vt autem ea quae ad ponderantium in aqua &aëre corporum rationem attinent, absoluamus, liber hîc subiungere quae Gethaldus in Archimede Promoto demonstrauit, nec enim ingratum erit si quaedam ex praedictis tam in Archimede, quàm in Hydraulicis repetantur. XXIII. Si duorum grauium corporum eiusdem generis, alterum alterius fuerit multiplex, quotuplex majus fuerit minoris, totuplex erit maioris grauitas, grauitas minoris. XXIV. Corpora grauia eiusdem materiae magnitudine commensurabilia, vel incommensurabilia, eandem in grauitate rationem habent quàm in magnitudine. XXV Si quatuor corporum grauium primum ad secundum eandem in magnitudine rationem habeat, quàm tertium ad quartum: primum autem &secundum sint eiusdem generis, itidem tertium &quartum: &in grauitate primum ad secundum eandem rationem habebit quàm tertium ad quartum.