# Cogitata physico-mathematica 233-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/233-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/233-2

XXXIII. Si trium corporum aequè grauium primum & tertium fuerint gene ris diuersi, secundi autem portio fuerit eiusdem generis cum corpore primo, reliqua vero eiusdem generis cum corpore tertio, fuerint etiam tres quantitates aquae praedictis corporibus aequales, prima videlicet corpori primo, secunda secundo, & tertia tertio, erit vt differentia grauitatum primae, & secundae quantitatis aquae ad grauitatem corpo ris secundi; ita differentia grauitatum primae & secundae quantitatis aquae ad grauitatem portionis corporis secundi, quae est eiusdem generis cum corpore tertio. Et ita differentia grauitatum secundae & tertiae quantitatis aquae ad grauitatem portionis eiusdem corporis cum corpore primo. LIBER SECVNDVS. DE NAVIGATIONE, SEV HISTIODROMIA. RTON omnia persequi animus est quae Nonnius, Snellius, FournieNrus, & Morisetus de re nauali dixere; quorum duo postremi, hic orbe suo maritimo, ille vero in sua Hydrographia praeclarè docuerunt quae vel necessaria, vel etiam rara, & curiosa: sufficitque si ex obseruationibus quaedam supponantur: primum, nauis dolium esse 2000 librarum; esseque naues paucas, quae 2000 dolia capiant, paucissimas quae 3000: sed & Athenaeo lib. 1. cap. 10.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
