Latin
REGVLAE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 236
Unproofread scanNot analysed yet
Mali etiam cum vel s, funibus, trochleis &papilionibus, suis gallicis nominibus inscribuntur, quae vix apud Latinos reperias, si pauca exceperis, acatium enim pro maiore malo, epidromon pro velo misenio, mesurias pro funibus, quorum opè vela tolluntur in altum, atque deprimuntur, pisma pro fune anchoram sustinente, quidam vfurpant. Vulgatum est rostrum ad laeuam, quod è castello salire videtur, vulgata puppis, &prora; varia etiam tabulata, quorum supremo, quod franc tillac Galli dicunt, pontes superimponuntur ex quibus milites pugnare &hostes repellere valeant. In hac autem figura, quaedam vela expanduntur, ventisque inflata cernuntur; alia verò contrahuntur, inuoluunturque, vt in malo decumano videre est, nam inter duas corbes seu duas speculas acatium expanditur &altius velum, seu dolon super eiusdem mali corbe superiore inuoluitur: similiter duo vela inferiora mali misenici explican tur; dolon verò superior complicatur funes, quibus velorum cornua nauium oris alligantur, pedes, propedesque dicuntur. Adde lorum medii pedis, quod bouline vocant. Virga in maximi mali transuersum acta, antenna dicitur; cuius cornua ceruchi vocantur. Porrò licet eadem indere nomina nauium partibus, quae tribuuntur similibus aedificiorum partibus, hinc trabes, seu ligna nauis con tabulationibus scruientia, vel costarum instar carinae annexa. Castella, cubicula, senestrae tormentorum &caetera, quae clariùs in ipsa figura cernuntur, quàm vt pluribus verbis explicari debeant: operae igitur pretium fuerit chartam illam habere, apud Ioannem Boisseau editam, quâ disertè, fuséque omnia exprimuntur quae ad rem naualem attinent, quaeque plura docebit quàm vllus discursus vtrúmque longus fuerit. Varias nauium figuras non moror, quales sunt onerariarum, &vectariarum, vt epibatidis, hippaginis, celocis &c. qui enim maiorum constructiones, &partes intelliget, alias contempturus est. Videatur etiam figura nauis quam rex Angliae nuper construi iussit, vt pote pulcherima. Tantum est autem in nauium constructione artificium, vt ex ea saepenumero pendeat totius classis salus, atque conseruatio: Verbi gratiâ nauis illa Anglica, ob mirabilem constructionem, aliarum gentium 4 aut plures naues, licet aequales, aut etiam maiores expugnare posse dicitur; velocitas enim &robur nauium non folùm à lignorum magnitudine, &robore, sed etiam à peculiari figura, &constructione perident, quae apud diuersos varia. Non repeto quae dicta sunt l. 2. Mechanicorum, parte secunda in synopsi à 20 propositione ad 28 de naui, remis, ventis, temone, &c. quae illinc repetantur.