Latin
PROPOSITIO X
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 24-5
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. In quo sui iactus puncto sagitta sit potentior, seu vim maiorem exerat, &quantò sit initio ascensus, quàm in exscensus fine potentior, definire. COnstat ex diuersis experimentis nullibi potentiorem esse sagittam quàm in eo puncto spatij &temporis, quo neruum post se relinquit, in terram enim multoties sagitta ex diuersis interuallis, verbi gratia 10, 5, &2 hexapedarum, semper eò profundiùs penetrauit, etiamsi terra sola sagittae longitudine à neruo, seu astragalo distiterit: quod cùm globo è minore bombarda exploso similiter obseruatum fuerit, nullus dubito quin illi decipiantur, qui pilis minorum, vel maiorum bombardarum muros, vel alia obiecta faciliùs perfringi putant, cùm illa bellica organa 20, vel 30 hexapedis abfuerint, quàm vbi propiùs, verbi gratia ad vnam aut alteram hexapedam adhibentur. Cùm autem ex obseruatione constet sagittam perpendiculariter in terram vnius aut alterius pedis interuallo emissam duplò ferè profundiùs ingredi, quàm vbi ex iactu verticali in eandem terram recidit, certum est minori velocitate descendendo terram percutere: quod primò confirmatur ex hoc effectu; secundò quòd vix oculo sagittae discessus à neruo deprehendatur, cùm longè faciliùs casus sagittae eo momento quo ad terram appellit, notari soleat; quanquam respondere possis id contingere, quòd oculus ab ipso iactus vertice sagit. tam intuens eam vsque ad terram comitetur, &sensim illi videndae assuescat, cùm in discessu nil praecesserit quod eum iuuet: tertiò igitur ex diuturniori tempore probatur quod in descensu, quàm in ascensu consumit, quandoquidem tempus exscensus est ferè duplum temporis ascensus; hinc ferè duplò tardiùs percutit. Vnde per cussio tantò maior, seu fortior esse videtur, quo motus percutientis velocier fuerit; qua de re postea fusiùs vbi quaeretur cur velociùs ascendat sagitta, quam descendat.