# Cogitata physico-mathematica 245-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, TRACTATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/245-2

institutae nos docuerint quot gradibus inclinet, declinetque tam magnes quàm acus magnetica in quouis terrae, marisque puncto, vt tandem longitudines statuantur. Quas quidem peregrinationes si vel fieri desideret tuus ille Mecoenas Eminentissimus, viri nostri Graecè, Arabicè, & in aliis linguis doctissimi iam iam parati sunt, qui tam E Sinensibus, quàm Aethiopibus, Aegyptiis, Persis, & Arabibus omnia manuscripta referant, intra biennium, aut quadriennium in Biblio thecam tuae curae commissam plenis curribus inferenda. Quatuor igitur praecipua in magnete spectanda: Primum, quòd ferrum ad se trahat, vel ab eo trahatur, aut potiùs ad illud aduolet: vimque porrò laminis ferreis imprimat, quâ similiter alias ad se laminas attrahunt, non autem alteri magneti siue vegetiori, siue impotentiori magnes alter vim vllam tribuit, siue armato, siue exarmato. Secundum, tam magnes, quàm ferrum magnetis affrictu, seu prae sentiâ vicinâ animatum sui partem vnam versus Septentrionem, aliam versus Meridiem conuertent, quas propterea Magneticos Polos appellamus. Tertium, illa versus mundi polos conuersio non est exactè meridionalis in omnibus terrae locis, sed plerumque versus ortum, aut occasum poli magnetis & ferri diuergunt; neque semper iisdem gradibus declinant, cum ante 30 annos Burrosius Anglus obseruarit Londini magneticam acum 580, gradibus ii & 15 minutis: ibidem Gontepij t rus anno 1622, gradibus 6 & 13 minutis; denique Gellibrandus anno 1634 gradibus 4, & 6 minutis tum veterem acum, tum nouas acus declinasse: iamque Parisiis declinationem acus 3 tantum graduum reperiamus, quae ante 30 annos, 8 ferè graduum censebatur; & Aquis sextiis Gassendus noster nuper obseruarit declinationem 5 gradus minimè superare, cùm longè antea reperisset illam 9 graduum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
